Arcana Coelestia (Elliott) n. 6294

Previous Number Next Number See English 

6294. `Et dixit, Scio, fili mi, scio': quod significet quod ita sit sed quod appareat aliter, constat ex significatione `scire', quod hic sit scire ita esse sed apparere aliter. Quod hoc nunc appercepit bonum spirituale quod {1} `Israel', erat ex influxu caelestis interni quod `Joseph', de quo influxu supra n. 6289, 6291 actum est; cum bonum spirituale in illuminatione est ex tali influxu, tunc appercipit quod ita sit, hoc est, quod bonum priore loco sit, et verum posteriore, et quoque quod aliter appareat; sed tunc prioritatem ponit in eo quod verum regnaturum prae bono, ut sequitur, ac ob eam causam manum dextram retinet super capite minoris natu et sinistram super capite primogeniti. @1 i est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church