Arcana Coelestia (Elliott) n. 6287

Previous Number Next Number See English 

6287. `Et vidit Joseph quod posuit pater ejus manum dextram suam super capite Ephraimi': quod significet apperceptionem quod primo loco reputaret verum, constat ex significatione `videre' quod sit intelligere et appercipere, de qua n. 2150, {1} 2807, 3764, 4567, 4723, 5400; ex repraesentatione `Josephi' quod sit caeleste internum, de qua n. 5869, 5877, 6224; (c)ex repraesentatione `Israelis' qui hic pater, quod sit bonum spirituale e naturali; (c)ex significatione `ponere manum dextram super capite' quod sit primo loco reputare, de qua supra n. 6269; et ex repraesentatione `Ephraimi' quod sit verum quod intellectualis in naturali, de qua supra n. 6234, 6238, 6267; ex his patet quod per `vidit Joseph quod posuit pater ejus manum dextram suam super capite Ephraimi' significetur apperceptio caelestis interni quod bonum spirituale e naturali primo loco reputaret verum; {2}videantur quae de his' supra n. 6256, 6269, 6272, 6273 dicta et ostensa sunt. @1 i 2325$ @2 videatur de his quae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church