Arcana Coelestia (Elliott) n. 6276

Previous Number Next Number See English 

6276. `Et dixit, Deus coram Quo ambularunt patres mei, Abraham et Jishak': quod significet Divinum a quo vitam habuerunt bonum internum et verum internum, constat a significatione `Deus' quod sit Divinum; a significatione `ambulare' quod sit vivere seu vitam habere, de qua n. 519, 1794; et a repraesentatione `Abrahami' quod in supremo sensu sit Ipsum Divinum Domini, et `Jishaki' quod sit Divinum Rationale Ipsius, ita Internum Humanum, `Jacob' enim est Divinum Naturale Domini, seu Externum Humanum Ipsius, de quibus n. 2011, 3245, 3305 fin., 3439, 4615; in sensu autem repraesentativo est `Abraham' bonum internum, et `Jishakus' verum internum, n. 3703, 6098, 6185; quod haec in sensu repraesentativo significentur per `Abrahamum et Jishakum', est quia ipsum illud bonum et verum quod in regno Domini, procedunt a Divino et Divino Humano Ipsius; et faciunt ut Dominus Ipse sit ibi, ita Ipse regnum Suum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church