Arcana Coelestia (Elliott) n. 627

Previous Number Next Number See English 

627. 'Quia corrupit omnis caro viam suam super terra': quod significet corporeum hominis perdidisse omnem intellectum veri, constat a significatione 'carnis,' de qua prius ad vers. 3, quod sit in genere omnis homo, in specie corporeus, seu omne corporeum; et ex significatione 'viae' quod sit intellectus veri, seu ipsa veritas: quod 'via' praedicetur de intellectu veri, seu de veritate, constare potest ab illis quae allata sunt prius passim, et praeterea ab his quae sequuntur; apud Mosen, Dixit Jehovah, Surge, descende cito hinc, quia corrupit se populus tuus,... recesserunt subito de via, quam praecepi eis, fecerunt sibi fusile, Deut. ix 12, 16;

ibi a praeceptis, quae sunt veritates: [2] apud Jeremiam, Cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum hominis, ad dandum viro juxta vias ejus, et juxta fructum operum ejus, xxxii 19;

'viae' sunt vita secundum praecepta, 'fructus operum' est vita ex charitate; ita 'via' praedicatur de veris, quae sunt praeceptorum et mandatorum; sicut etiam 'filius hominis, et 'vir,' ut supra ostensum: similiter, Jer. vii 3; xvii 10: apud Hosheam, Visitabo super eum vias ejus, et opera ejus reddam ei, iv 9:

apud Zachariam, Revertimini a viis vestris malis, et operibus vestris malis:...sicut cogitavit Jehovah Zebaoth facere nobis juxta vias nostras, et juxta opera nostra, i 4, 6;

similiter, sed contraria prioribus, quia viae malae, et opera mala: apud Jeremiam, Dabo iis cor unum, et viam unam, xxxii 39;

'cor' pro bonis, et 'via' pro veris: apud Davidem, Viam mandatorum Tuorum fac me intelligere.... Viam mendacii remove a me; et legem Tuam gratiose largire mihi. Viam veritatis elegi.... Viam praeceptorum Tuorum curram, Ps. cxix 26, 27, 29, 30, 32, 35;

ubi 'via mandatorum et praeceptorum' dicitur via veritatis; cui contraria 3 'via mendacii': apud eundem, Vias Tuas Jehovah notas fac mihi, tramites Tuos doce me, duc viam meam in veritate Tua, et doce me, Ps. xxv 4, 5;

similiter manifeste pro veritate: apud Esaiam, Cum quo consiliatus est Jehovah, et instruxit Ipsum, et docuit Ipsum semitam judicii, et docuit Ipsum scientiam, et viam intelligentiarum nosse fecit Ipsi?" xl 14;

manifeste pro intellectu veri: apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah, State super viis, et videte, et quaerite de semitis saeculi, quae sit via bona, et ite in illa, vi 16;

similiter pro intellectu veri: apud Esaiam, Ducam caecos in via non noverunt, in semitis non noverunt, ducam eos, xlii 16;

de veris praedicantur 'et via, et semita, et trames, et platea, et vicus,' quia ducunt ad verum; ut etiam apud Jeremiam, Impingere fecerunt eos in viis eorum, tramitibus saeculi, ad eundum semitas, viam non stratam, xviii 15:

similiter in Libro Judicum, In diebus Jaelis cessarunt tramites, et euntes semitas, iverunt tramites tortuosos; cessarunt vici in Israel, v 6, [7].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church