Arcana Coelestia (Elliott) n. 6265

Previous Number Next Number See English 

6265. `Et abduxit Joseph illos ex femoribus {1}': quod significet bonum voluntarii et verum intellectualis ab affectione amoris a parte boni spiritualis, constat ex repraesentatione `Josephi' quod sit caeleste internum, de qua n. 5869, 5877; ex repraesentatione `Menashis et Ephraimi' qui hic sunt illi equos Joseph abduxit', quod sint bonum voluntarii et verum intellectualis, de qua n. 5354, 6222; ex significatione `femorum' quod sit affectio amoris, de qua n. 3021, 4277, 4280, 4575, 5050-5062; quod a parte boni spiritualis, est ab `Israele' qui est bonum spirituale, n. 6253. Per haec significatur quod caeleste internum removerit bonum voluntarii et verum intellectualis a bono spirituali, hoc est, ab affectione amoris illius, quia `Israel' per quem repraesentatur bonum spirituale, accedere fecit bonum et verum illud ad se, praeter quod adducerentur ad illum `a Josepho' per quem repraesentatur caeleste internum, quapropter abducebantur, et dein a Josepho adducebantur, ut sequitur; [2] causa est (m)quia sic influxus amoris est a caelesti interno per bonum spirituale in illa (n); (s)hoc enim est secundum ordinem; et inde erat hoc rituale externum, {2} cum benedicerentur, stricte observandum; sistebantur enim tunc coram Domino, a Quo praedictio quae hic significatur per benedictionem, n. 6254. (s)Inde nunc est quod `Joseph {3}duxerit filios suos a femoribus patris sui, et ipse dein (t)adduxerit illos illuc'. @1 A I here o ejus$ @2 i quod exacte observaretur$ @3 abduxerit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church