Arcana Coelestia (Elliott) n. 6238

Previous Number Next Number See English 

6238. `Sicut Reuben et Shimeon erunt mihi': quod significet quod erunt verum et bonum veri, constat ex repraesentatione `Reubenis' quod sit fides intellectu, ac verum doctrinae per quod ad bonum vitae perveniri potest, de qua n. 3861, 3866, ita in genere verum quod intellectualis; et ex repraesentatione `Shimeonis' quod sit fides voluntate, proinde verum actu, quod est bonum fidei seu bonum veri, de qua n. 3869-3872, 4497, 4502, 4503, 5626, 5630, ita in genere bonum quod est novi voluntarii; quod {1}his similia sint quae repraesentantur per `Ephraimum et Menashen', constat; [2] sed quia Reuben suum repraesentativum profanavit, n. 4601, et quoque Shimeon suum foedavit, n. 4497, 4502, 4503, ac propterea maledicti sunt, cap. seq. vers. 3-7, ideo suam primogenituram perdiderunt et loco eorum pro primogenitis {2}agniti filii Josephi, Ephraim et Menasheh, 1 Chron. v 1; at usque apud Reubenem et Shimeonem permansit repraesentativum, nam perinde est qualis persona sit quae repraesentat, n. 665, 1097 fin., 4281, nempe permansit repraesentativum fidei intellectu apud Reubenem, et repraesentativum fidei voluntate apud Shimeonem; at {3}apud Ephraimum fuit repraesentativum intellectualis Ecclesiae, et {3}apud Menashen repraesentativum voluntarii Ecclesiae. @1 haec$ @2 accepti$ @3 per$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church