6188. `Et incurvavit se Israel super caput lecti': quod significet quod se verteret ad illa quae sunt interioris naturalis, constat ex significatione `incurvare se' quod hic sit vertere se; et ex significatione `lecti' quod sit naturale, de qua sequitur; ita `caput lecti' est quod in naturali est superius, hoc est, interius, nam per`caput' in Verbo ubi nominatur, significatur interius, et hoc respective ad `corpus' quod est exterius. Per quod se verteret ad illa quae sunt interioris naturalis, significatur quod verum naturale quod `Jacob', elevaretur ad bonum spirituale quod `Israel', secundum illa quae supra n. 6183 dicta et explicata sunt. [2]Quod `lectus' sit naturale, est quia naturale infra rationale est et ei inservit instar lecti; rationale enim velut cubat super naturali, et quia naturale ita substratum est, ideo vocatur `lectus'; ut quoque apud Amos, Sicut eripuit pastor ex ore leonis duo crura, aut particulam auris, sic eripientur filii Israelis habitantes in Samaria in angulo lecti, et in extremitate spondae, iii 12;
`in angulo lecti' pro in infimo naturalis; et `in extremitate spondae' pro in sensuali; per `populum enim Israelem' cui metropolis erat Samaria, repraesentabatur regnum Domini spirituale; de hoc dicitur, sicut de (x)patre Israele hic, quod sit `super caput lecti', nam bonum spirituale quod per `patrem Israelem' repraesentatur, est `caput lecti'; cum autem inde se convertunt ad illa quae sunt infimi naturalis, et quae sunt sensualis, tunc dicitur quod sint `in angulo lecti et in extremitate spondae': apud eundem, Qui cubant super lectis eboris, et extendunt se super spondis suis; sed super confractione Josephi non afficiuntur dolore, vi 4, 6;
`lecti eboris' sunt voluptates infimi naturalis quae sunt superbientium; `non super confractione Josephi affici dolore' pro nihil curare quod bonum ab interno dissipatum sit: apud Davidem, Si intravero intra tentorium domus meae, si ascendero super spondam strati mei, Ps. cxxxii 3;
`tentorium domus meae' pro sancto amoris, n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312, 4128, (x)4391, 4599; `ascendere super spondam strati' pro super naturale ad verum quod ex bono amoris: quod `intrare intra tentorium domus, et ascendere super spondam strati' sit propheticum quod absque sensu interno non potest sciri, cuivis potest constare.