Arcana Coelestia (Elliott) n. 6179

Previous Number Next Number See English 

6179. `Pone quaeso manum tuam sub femore meo': quod significet obstrictionem sanctam, constat ex significatione `ponere manum sub femore' quod sit obstrictio per id quod est amoris conjugialis ex omni potentia, per `manum' enim significatur potentia, n. 878, 3091, 4931-4937, (x)5328, 5544; et per `femur' id quod est amoris conjugialis, de qua n. 3021, 4277, 4280, 4575, 5050-5062. Conjugiale in supremo sensu est unio Divini et Divini Humani in Domino; inde est unio Divini Boni et Divini Veri in caelo, nam quod procedit a Domino, est Divinum Verum ex Divino Bono; inde caelum est caelum et vocatur conjugium, est enim conjunctio boni et veri ibi quae procedunt a Domino, quae id {1}faciunt; et quia Dominus est bonum ibi, et caelum est verum inde, idcirco Dominus in Verbo vocatur `sponsus', et caelum tum Ecclesia vocatur `sponsa', nam bonum et verum faciunt conjugium, et illorum conjunctio est quae intelligitur per conjugiale; inde patet quam sanctum fuerit obstringi per conjugiale, quod significabatur per `ponere manum sub femore': ex illo conjugio, nempe boni et veri, descendit amor genuinus conjugialis, de quo et de cujus sanctitate, videatur n. 2727-2759. @1 T suggests facit, reading the second quae as referring to conjunctio $


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church