Arcana Coelestia (Elliott) n. 6159

Previous Number Next Number See English 

6159. `Et ad cibum vestrum, et illis in domibus vestris': quod significet ut inde veri bonum in omnibus et singulis, constat ex significatione `cibi' `quod sit veri bonum, de qua n. 5410, 5426, 5487, 5582, 5588, 5655, et ex significatione `illorum qui in domibus' quod sint omnia et singula boni ex vero; ita `ad cibum illis in domibus' est veri bonum in omnibus et singulis. Cum hoc quod veri bonum sit in omnibus et singulis, ita se habet: homo sicut regeneratur ita bonum se insinuat in omnia et singula ejus, fit enim affectio boni universale regnans apud illum; et quod universaliter regnat, hoc regnat singulariter, hoc est, in omnibus et singulis; hoc constare potest ab affectione dominante apud unumquemvis; ea affectio quaecumque sit, in singulis ejus voluntatis adest, etiam in singulis cogitationis; et quamvis non semper in cogitatione adesse apparet, usque tamen est in illa; quod non appareat, est quia illis momentis induitur affectionibus quae per objecta insinuantur, quae affectiones prout exuuntur ita se affectio dominans sistit conspicuam; [2] hoc non melius constare potest quam a spiritibus et angelis; spiritus qui mali,seu apud quos malum dominatur, in omnibus et singulis sunt mali, etiam cum verum loquuntur et bonum agunt, nam per haec non intendunt aliud quam decipere alios ut credant esse bonos, et sic sub specie boni fallant; hoc cum fit, manifeste auditur solum ex sono loquelae eorum, tum percipitur ex sphaera eorum; angeli in caelo apud quos bonum dominatur, hoc est, universaliter regnat, in omnibus et singulis sunt boni, hoc est, apud illos bonum a Domino ex omnibus et singulis elucet, etiam si aliquid mali in externa forma faciunt usque est finis seu intentio ut inde bonum eveniat. Ex his constare potest quod, ubi bonum universaliter regnat, in omnibus et singulis regnet; similiter ubi malum; nam universale regnans existit tunc primum cum omnia et singula talia sunt, et secundum horum quale et quantum est universale; nam quod dicitur universale, hoc est universale ex eo quod singulariter sit in omnibus. @1 i quod cibi I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church