6141. `Et humus non vastata sit': quod significet quod mens scientificis Ecclesiae erit exculta, constat ex significatione `humi' quod sit receptaculum veri, ut supra n. 6135-6137; ipsum receptaculum est mens, hic mens naturalis, quia humus Aegypti; et ex significatione `vastari' quod sit absque vero conspicuo, hic absque scientificis Ecclesiae, nam per `Aegyptios' significantur scientifica Ecclesiae, n. 4749, 4964, 4966, 6004, quae etiam sunt vera naturalis. Quod `terra Aegypti' sit mens naturalis ubi scientifica, videatur n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301, quare `humus Aegypti' significat mentem illam in specie; inde nunc per `humum ne vastata sit' significatur mens quod scientificis exculta erit.