Arcana Coelestia (Elliott) n. 6132

Previous Number Next Number See English 

6132. `Et dixerunt ei, Non celabimus a domino': quod significet quod notum sit interno, constat a significatione `dicere' quod sit perceptio, de qua supra n. 6063; ex repraesentatione `Josephi' qui hic est `dominus', quod sit internum, de qua prius; et a significatione `non celare ei' quod sit notum esse; quod `non celare' in sensu interno sit notum esse, est quia omne quod existit et fit in naturali, hoc notum est interno, quia naturale inde habet omne suum, quapropter illi nihil celari potest; sed usque ita dicitur in sensu externo, imprimis historico; sicut etiam cum Dominus loquitur ad hominem, primum interrogat illum de re praesente, tametsi illam notissimam Sibi habet, ut angelus Jehovae ad Hagarem, Gen. xvi 7, 8; ad Abrahamum, Gen. xviii 9; ad Mosen, Exod. iv 2; externo etiam nec aliter satisfit, nisi enim edicat, non credit sciri.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church