Arcana Coelestia (Elliott) n. 6126

Previous Number Next Number See English 

6126. `Et pro pecore gregis, et pro pecore armenti': quod significet bona interiora et exteriora veri, constat ex significatione `gregis' quod sint bona interiora, et ex significatione `armenti' quod sint bona exteriora, de quibus n. 5913; et quia sunt bona veri quae significantur, dicitur `pecus gregis et pecus armenti'; `pecus' est bonum veri, n. 6016, 6045, 6049.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church