Arcana Coelestia (Elliott) n. 6122

Previous Number Next Number See English 

6122. `Si (x)deficit argentum': quod significet si non amplius illis verum conspicuum, constat ex significatione `deficere argentum' quod sit defectus veri, ita quod verum non amplius conspicuum, de qua supra n. 6116, 6119. Verum non conspicuum dicitur quia verum in statu desolationis apparet sicut aufugerit; adest tamen, nam omne verum et bonum quae a Domino usquam dantur homini, spiritui et angelo, manent, et nihil de illis aufertur, sed in statu desolationis obscurantur a proprio ita ut non appareant; at cum status locis redit, sistuntur praesentia et conspicua; inde patet quid per verum non conspicuum intelligitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church