Arcana Coelestia (Elliott) n. 6118

Previous Number Next Number See English 

6118. `Dicendo, Da nobis panem': quod significet (x)supplicationem de sustentatione vitae spiritualis, constat a significatione `dare' cum praedicatur de pane, quod sit sustentare; et ex significatione `panis' quod sit vita spiritualis; per `panem' enim in specie significatur bonum amoris et charitatis, at in genere significatur vita spiritualis, nam tunc per panem intelligitur omnis cibus, ut n. 2165 ostensum est; et cum intelligitur omnis cibus in genere, est vita spiritualis, nam cibus in genere est in spirituali sensu omne bonum amoris et quoque omne verum fidei; haec duo sunt quae faciunt vitam spiritualem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church