Arcana Coelestia (Elliott) n. 6107

Previous Number Next Number See English 

6107. `Ad os infantis': quod significet unumquodvis secundum quale boni innocentiae, constat ex significatione `ad os' quod sit unumquodvis et secundum quale; et ex significatione `infantis' quod sit bonum innocentiae, de qua n. 430, 2126, 3183, 5608. Cum hoc quod influxus a caelesti interno in bonum spirituale et in vera Ecclesiae in naturali secundum quale boni innocentiae, ita, se habet: innocentia est quae ab intimo qualificat omne bonum charitatis et amoris; influit enim Dominus per innocentiam in charitatem, et quantum innocentiae est tantum charitatis recipitur, est enim innocentia ipsum essentiale charitatis, n. 2780, 3111, 3183, 3994, 4797, 6013. [2] Quid innocentia, videri potest sicut in speculo ab infantibus, quod nempe ament parentes suos et eis solis fidant, nec illis sollicitudo nisi ut parentibus placeant, ita eis victus et amictus non modo ad necessitatem sed etiam ad delectationem; et quia amant parentes, faciunt ex jucundo affectionis quicquid illis favet, ita, non modo quod praecipiunt sed etiam quod praecipere velle autumant; et praeterea se nihil intuentur; praeter plura alia; sed sciendum quod innocentia infantum non sit innocentia sed modo simulacrum ejus; ipsa innocentia habitat solum in sapientia, videatur n. 2305, 2306, (x)3494, 4797; et sapientia est ita se gerere erga Dominum sicut dictum de infantibus erga parentes, ex bono amoris et fidei.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church