6098. `Et non attigerunt dies annorum vitae patrum meorum': quod significet quod non elevatus ad statum vitae eorum, constat ex significatione `attingere' quod hic sit elevari, de qua sequitur; et a significatione `dierum et annorum vitae' quod sint status vitae spiritualis, ut supra n. 6093, 6095, 6097. Quod `attingere' hic sit elevari, est quia patres ejus Jishakus et Abrahamus repraesentabant elevatiora, hoc est, interiora quam ille; `Abrahamus' repraesentabat in supremo sensu Ipsum Divinum Domini, `Jishakus' Divinum Rationale Domini, et `Jacobus' Divinum Naturale Ipsius; quod `Abrahamus' repraesentaverit Ipsum Divinum Domini, videatur n. (x)1965, 1989, 2011, 3245, 3251, 3305 fin., 3439, 3703, 4615; quod `Jishakus' Divinum Rationale, n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630, 2774, 3012, 3194, 3210, 4615; quod `Jacobus' Divinum Naturale quoad verum et quoad bonum, n. 3305, 3509, 3525, (x)3546, 3576, 3599, 4286, 4538, 4570, 4615; inde etiam per `Abrahamum' repraesentatur caeleste apud hominem', per `Jishakum' spirituale, et per `Jacobum' naturale, ex causa quia regeneratio hominis est imago Glorificationis Domini, n. 3138, 3212, 3296, 3490, 4402, 5688. Ex his nunc patet quod per `non attigerunt dies annorum vitae patrum meorum' significetur quod non elevatus ad statum vitae eorum.