Arcana Coelestia (Elliott) n. 6096

Previous Number Next Number See English 

6096. `Triginta et centum anni': quod significet statum et quale, constat ex eo quod omnes numeri in Verbo significent res, videatur n. 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, (x)4670, 5265, ita statum et quale rei de qua agitur; quare hic numerus in specie significat statum et quale vitae quae fuerant Jacobo hucusque, hoc est, statum et quale vitae spiritualis quae fuit naturali e spirituali nunc.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church