6086. `Et si nosti, et sit in illis viri strenuitatis': quod significet praestantiora in doctrina, constat ex significatione `virorum strenuitatis' quod sint praestantiora in doctrina, `vir' enim significat intelligentem, et quoque verum, n. 158, 265, 749, 1007, 3134, 4823, consequenter doctrinam; et `strenuum' significat praestans; nam strenuitas in lingua originali exprimitur per vocem quae etiam significat vires et virtutem, quae in sensu interno sunt quae valent, ita praestantiora.