6082. `Pater tuus et fratres tui venerunt ad te': quod significet de influxu caelestis interni in bonum spirituale e naturali et in vera Ecclesiae ibi, constat a repraesentatione `Israelis' qui hic `pater', quod sit bonum spirituale e naturali, de qua n. 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833; et a repraesentatione `filiorum ejus' qui hic `fratres', quod sint vera Ecclesiae in naturali, de qua n. 5414, 5879, 5951; quod sit influxus caelestis interni, est quia haec dicta sunt ad Josephum per quem repraesentatur caeleste internum, n. 5869, 5877, et influxus in naturale seu in externum venit ab interno.