6059. CONTENTA
Postquam bonum spirituale e naturali quod `Israel', conjunctum fuit cum caelesti interno quod `Joseph', de qua re in capite priore, agitur in hoc capite in sensu interno de insinuatione verorum Ecclesiae quae in naturali, in scientificum: vera Ecclesiae quae in naturali, sunt `filii Jacobi'; ipsum commune verum ibi est `Jacob'; scientificum in quod insinuata illa vera, est `Pharaoh'.