6055. Qui non interiora hominis novit, {1} nec scire potest influxum et commercium animae cum corpore, commercium enim et influxus fit per interiora. Ut interiora hominis sciantur, sciri debet quod internus homo sit et externus, et quod internus homo sit in mundo spirituali, et externus in mundo naturali; ita ille in luce caeli, hic in luce mundi; tum quoque sciri oportet quod internus homo tam distinctus sit ab externo ut ille quia prior et interior, subsistere possit absque hoc, at quod hic seu externus quia posterior et exterior, non subsistere possit absque illo. Porro sciendum quod internus homo sit qui intellectualis aut rationalis in proprio sensu vocatur, {2}quia in luce caeli {3}est, in qua ratio et intellectus; at externus homo est qui proprie scientificus dicendus {4}est, quia in illo sunt scientifica, quae quoad maximam partem trahunt suum lumen ab illis quae sunt luminis mundi illustrati et sic vivificati per lucem caeli. @1 i is$ @2 nam illi quia est$ @3 etiam est$ @4 nam illi$