Arcana Coelestia (Elliott) n. 6053

Previous Number Next Number See English 

6053. De influxu et de commercio animae cum corpore prorsus nihil sciri, ne quidem cogitari potest nisi sciatur quid anima, et quoque aliquid de ejus quali; si anima {1}sit ignotum quid, nequaquam aliquid de ejus influxu et commercio dici potest; quomodo enim de communicatione duarum partium potest cogitari cum {2}una prorsus ignoratur {2}qualis sit. Quod anima ignoretur quoad omne suum quale, in mundo imprimis erudito, constare potest ex eo quod quidam credant illam esse aethereum quid, quidam flammeum aut igneum quid, quidam {3}pure cogitativum, quidam vitale ex communi, quidam activum naturale; et quod adhuc magis ignorantiam {4}, quid anima, testatur, est quod loca ei (t)varia in corpore assignent, nempe quidam in corde, quidam in cerebro et ibi in fibris, alii in corporibus striatis, alii in ventriculis {5}, et alii in exigua glandula, quidam {6} in omni parte, {7}at tunc concipiunt vitale, quale est commune omni vivo; ex quibus patet quod de anima {8}nihil notum habeatur; haec causa est quod conjecturalia sint quae de anima venditata fuerunt. Et quia sic nullam de illa ideam habere potuerunt, perplures non potuerunt aliter credere quam quod non sit aliud quam vitale {9}, quod cum moritur corpus, dissipatur; inde nunc est quod eruditi minus quam simplices credant vitam post mortem, et quia illam non credunt, nec credere possunt quae illius vitae sunt, quae sunt caelestia et spiritualia (t)fidei et amoris; hoc quoque patet a Domini verbis, apud Matthaeum, Abscondisti (x)haec sapientibus et intelligentibus, et revelasti infantibus, xi 25:

et rursus, Videntes non vident, et audientes non audiunt, nec intelligunt, xiii 13; simplices enim nihil tale cogitant de anima sed credunt quod victuri post mortem, in qua simplici fide, illis nescientibus, latet quod victuri ibi sicut homines, visuri angelos, locuturi cum illis, et fruituri gaudio. @1 ignotissimum quid sit$ @2 unum . . . quale$ @3 purum$ @4 i inter eruditos$ @5 i ibi$ @6 i quod sit$ @7 et$ @8 i prorsus$ @9 i influens$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church