Arcana Coelestia (Elliott) n. 605

Previous Number Next Number See English 

605. SENSUS INTERNUS

AGITUR nunc de formatione Ecclesiae novae quae appellatur 'Noahus,' et ejus formatio describitur per 'arcam, in quam recepta omnis generis animantia'; sed antequam Ecclesia illa nova existere potuit, sicut solet, homo Ecclesiae non potuit non plures sustinere tentationes, quae describuntur per 'arcae istius elevationem, fluctuationem et moram, super aquas diluvii'; et tandem, quod factus verus spiritualis homo et liberatus, per 'cessationem aquarum,' et plura quae sequuntur. Nemo hoc potest videre qui solum sensui litterae inhaeret, ex causa hic imprimis quod omnia illa historice connexa sint et sistant ideam qualem historice rerum; sed tunc temporis talis stilus fuit, qui iis gratissimus, ut involverentur omnia typis et hi historice concinnarentur; et quo melius historica serie cohaererent, eo convenientius fuit genio illorum; nam antiquis illis temporibus non ita scientiis quibus hodie, indulserunt, sed cogitationibus profundis, ex quibus tales proles; erat hoc sapientia veterum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church