Arcana Coelestia (Elliott) n. 6049

Previous Number Next Number See English 

6049. `Et dicatis, Viri pecoris fuerunt servi tui a pueritiis suis et usque (x)ad nunc': quod significet quod vera ex quibus bonum illis a principio et adhuc, constat ex significatione `virorum pecoris' quod sint vera ex quibus bonum, de qua n. 6016, 6045; et a significatione `a pueritiis suis et usque ad nunc' quod sit a principio et adhuc. Quod `pecora' sint vera ea quibus bonum, sciendum quod pecora sint omnia jumenta majora et minora, tam {1} quae in grege, quam quae in armento, {2}sunt, (c)ac praeterea cameli, equi, muli, asini; haec jumenta significant talia quae se referunt ad vera, illa autem, nempe armenti et gregis {3}talia quae se referunt ad bonum; inde nunc est quod omnia illa jumenta in genere, quae sunt `pecora', significent vera ex quibus bonum; (m)pecora in lingua originali sunt ex voce quae etiam significat acquisitionem, et `acquisitio' in sensu spirituali etiam est verum ex quo bonum, ex causa quia bonum acquiritur per verum;(n) [2]`pecudes' autem significant bona interiora, {4}illae enim sunt gregis, ut agni,(t)oves, haedi, caprae, arietes. `Pecora' etiam significant vera ex quibus bonum, etiam aliis in locis in Verbo: ut apud Esaiam, Tunc dabit pluviam seminis tui, quo conseres terram, et panem proventus; et erit pingue et opulentum; pascent pecora tua in die illo prato lato, xxx 23;

`pascere' pro instrui in veris et de bonis, n. 5201; `pratum latum' pro doctrina veri {5}, latum dicitur quia `latitudo' est verum, n. 3433, 3434, 4482; inde patet quod `pecora' sint vera ex quibus bonum: apud Ezechielem, Ad reducendum manum tuam super vastitates habitatas, et super populum collectum ex gentibus, operantem pecoribus et possessioni; habitantes super umbilico terrae, xxxviii 11, 12;

`pecora' similiter pro veris {6}per quae bonum, {7}`possessio' pro bono'. @1 i scilicet$ @2 after grege$ @3 significant bona$ @4 haec$ @5 i et boni$ @6 ex quibus$ @7 nam populus collectus ex gentibus sunt vera residua$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church