6039. Vers. 31-34. Et dixit Joseph ad fratres suos, et ad domum patris sui, Ascendam et indicabo Pharaoni, et dicam ad illum, Fratres mei et domus patris mei, qui in terra Canaan, venerunt ad me. Et viri pastores gregis, quia viri pecoris sunt; et greges suos et armenta sua, et omnia quae illis, venire fecerunt. Et sit quod vocet vos Pharaoh, et dicat, Quid opera vestra? Et dicatis, Viri pecoris fuerunt servi tui a pueritiis suis, et usque ad nunc, etiam nos etiam patres nostri; propterea ut habitetis in terra Goshen; quia abominatio Aegyptiorum omnis pastor gregis. `Et dixit Joseph ad fratres suos' significat perceptionem verorum in naturali: `et ad domum patris sui' significat bonorum ibi: `Ascendam et indicabo Pharaoni' significat communicationem cum naturali ubi scientifica Ecclesiae: `et dicam ad illum, Fratres mei et domus patris mei, qui in terra Canaan, venerunt ad me' significat de veris et bonis Ecclesiae {1}, quod initianda: `et viri pastores gregis' significat quod ducant ad bonum: `quia viri pecoris sunt' significat quod illis bonum ex veris: `et greges suos et armenta sua, et omnia quae illis, venire fecerunt' significat quod bonum interius et exterius, et quicquid inde est, praesens sit: `et sit quod vocet vos Pharaoh' significat si conjungi velit naturale in quo scientifica Ecclesiae: `et dicat, Quid opera vestra?' significat et scire vestra bona: `et dicatis, Viri pecoris fuerunt servi tui a pueritiis suis, et usque ad nunc' significat quod vera ex quibus bonum illis a principio et adhuc: `etiam nos, etiam patres nostri' significat quod ita a primis bonis: `propterea ut habitetis in terra Goshen' significat ita erit statio vestra in medio naturali ubi scientifica Ecclesiae: `quia abominatio Aegyptiorum omnis pastor gregis' significat sic separationem a scientificis perversis quae opposita sunt scientificis Ecclesiae. @1 A here only in naturali$