Arcana Coelestia (Elliott) n. 6036

Previous Number Next Number See English 

6036. `Moriar hac vice': quod significet novam vitam, constat a significatione `mori' quod sit resurrectio in vitam, ita nova vita, de qua n. 3326, 3498, 3505, 4618, 4621, 6008; cur `mori' significat novum vitae, in illis locis etiam ostensum est; nempe quia cum homo moritur, ilico novum vitae ejus incohat, exsuscitatur {1} in vitam, rejecto corpore materiali quod usui in mundo ei inserviverat. Nova vita hic per `mori' significatur quia illa venit ex influxu ab interno, quae significatur per quod `Josephus ascenderit obviam Israeli patri suo', n. 6030; et ex conjunctione quae significatur per quod `Joseph ceciderit super colla Israelis', n. 6033. @1 i enim$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church