Arcana Coelestia (Elliott) n. 6033

Previous Number Next Number See English 

6033. `Et cecidit super colla ejus': quod significet conjunctionem, constat ex significatione `cadere super colla' quod sit conjunctio arcta et intima, de qua n. 5926. Quod `cadere super colla' sit conjunctio, est inde quia collum conjungit caput et corpus, et per `caput' significantur interiora, et per `corpus' exteriora, inde est `collum' conjunctio interiorum cum exterioribus, videatur n. 3542, 5320, 5328; et inde {1} communicatio interiorum cum exterioribus, tum caelestium cum spiritualibus, ibid. quae communicatio ex conjunctione etiam significatur per eadem {2} verba, {3}nam `Joseph' est internum, et `Israel' est respective externum. @1 i est$ @2 i illa$ @3 nam caeleste internum est Joseph, et bonum spirituale externum quia e naturali, est Jacob$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church