6021. `Filias suas et filias filiorum suorum': quod significet bona in ordine, constat ex significatione `filiarum' quod sint bona, de qua n. 489-491, 2362, 3963; ita quoque filiae `filiorum', sed bona quae ex illis, ita in suo ordine, ut mox supra de filiis.