Arcana Coelestia (Elliott) n. 6008

Previous Number Next Number See English 

6008. `Et Joseph ponet manum suam super oculos tuos': quod significet quod caeleste internum vivificabit, constat ex repraesentatione `Josephi' quod sit caeleste internum, de qua n. 5869, 5877; et a significatione `ponere manum super oculos' quod sit vivificare; nam per `ponere manum super oculos' intelligitur quod sensuale externum, seu corporis, claudetur, et sensuale internum aperietur, ita quod elevatio fiet, et sic vivificabitur; fiebat hoc cum morerentur, {1}quia per `mortem' {2}significabatur resuscitatio in vitam, n. 3498, 3505, 4618, 4621; cum enim moritur homo, non moritur sed modo deponit {3}corpus quod serviverat ei usui in mundo, et transit in alteram vitam in corpore quod inservit ei usui ibi. @1 inde$ @2 significatur$ @3 exuvias et transit cum clariori sensu in alteram vitam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church