Arcana Coelestia (Elliott) n. 5993

Previous Number Next Number See English 

5993. Ex his nunc constare potest quod, ut communicatio homini sit cum mundo spirituali, ei adjuncti erunt bini spiritus ab inferno et bini angeli e caelo, et quod absque illis prorsus nulla ei vita foret; homo enim nequaquam vivere potest ex influxu communi, sicut animalia rationis expertia, de quibus n. 5850, ex causa quia omnis vita ejus est contra ordinem; si is quia in illo statu, ageretur a solo influxu communi, non posset aliter quam {1}solum agi ab infernis, non autem e caelis; et si non e caelis, foret nulla ei vita interior, ita nulla cogitationis et voluntatis qualis est homini, et ne quidem qualis est animali bruto, nam homo nascitur absque omni usu rationis in quem non nisi quam per influxum e caelis potest initiari. [2]Ex illis quae allata sunt, etiam constat quod homo non vivere possit absque communicatione cum infernis per spiritus inde, nam omne ejus vitae, quod trahit a parentibus per hereditatem, et omne quod ipse ex suo superaddit, est {2}amoris sui et mundi, non autem amoris proximi et minus amoris Dei; et quia omne vitae hominis ex proprio est amoris sui et mundi, ita est contemptus aliorum prae se, et est odii et vindictae contra omnes qui sibi non favent, {3}inde etiam est crudelitatis, nam {4}qui odio habet, is occidere cupit, quare etiam summopere delectatur eorum pernicie; {5}his malis nisi applicarentur tales spiritus, qui non aliunde possunt esse quam ab inferno, et homo per illos secundum jucunda vitae {6}suae duceretur, nusquam potuisset flecti versus caelum; flectitur principio per ipsa sua jucunda; per haec quoque ponitur {7} in libero, ita tandem in electione. @1 A d solum, overwrites regi solum, alters regi to agi$ @2 amare se et mundum non autem proximum nisi sit semet in illo, hoc est, propter se$ @3 ita$ @4 eorum pernicium spirant et ea maxime delectantur$ @5 hoc malum est homini, cui$ @6 A alters suae to ejus$ @7 i ille$

GENESEOS CAPUT QUADRAGESIMUM SEXTUM 1. Et profectus Israel, et omne quod illi; et venit Beershebam; et sacrificavit sacrificia DEO patris sui Jishaki. 2. Et dixit DEUS Israeli in visionibus noctis, et dixit, Jacob, Jacob, et dixit, Ecce me. 3. Et dixit, Ego DEUS, DEUS patris tui, ne timeas a descendendo Aegyptum, quia ad gentem magnam ponam te ibi. 4. Ego descendam cum te Aegyptum, et Ego ascendere faciam te etiam ascendendo: et Joseph ponet manum suam super oculos tuos. 5. Et surrexit Jacob e Beersheba, et tulerunt filii Israelis Jacobum patrem suum, et infantes suos, et mulieres suas, in vehiculis quae misit Pharaoh ad ferendum illum. 6. Et acceperunt pecus suum, et acquisitionem suam quam acquisiverunt in terra Canaan, et venerunt Aegyptum, Jacob et omne semen ejus cum illo. 7. Filios suos et filios filiorum suorum secum, filias suas et filias filiorum suorum, et omne semen suum, adduxit secum Aegyptum. 8. Et haec nomina filiorum Israelis venientium Aegyptum, Jacobi et filiorum ejus; primogenitus Jacobi Reuben. 9. Et filii Reubenis, Hanoch et Pallu, et Hezron, et Carmi. 10. Et filii Shimeonis, Jemuel et Jamin, et Ohad, et Jachin, et Zohar, et Shaul filius Canaanitidis. 11. Et filii Levi, Gershon, et Kehath, et Merari. 12. Et filii Jehudae, Er et Onan et Shelah, et Perez et Zerah; et mortuus est Er et Onan in terra Canaan, et fuerunt filii Perez, Hezron et Hamul. 13. Et filii Jisaschar, Tola et Puvah, et Job, et Shimron. 14. Et filii Zebulun, Sered et Elon, et Jahleel. 15. Hi filii Leae, quos peperit Jacobo in Paddan-Aram; et Dinah filia illius: omnes animae filiorum ejus et filiarum ejus, triginta et tres. 16. Et filii Gad, Zipion et Haggi, Shuni et Ezbon, Eri et Arodi, et Areli. 17. Et filii Asher, Jimnah et Jishvah, et Jishvi, et Beriah, et Serah soror illorum; et filii Beriae, Heber et Malchiel. 18. Hi filii Zilpae, quam dedit Laban Leae filiae suae, et peperit hos Jacobo, sedecim animae. 19. Filii Rachelis uxoris Jacobi, Joseph et Benjamin. 20. Et natum Josepho in terra Aegypti, quos peperit illi Asenath filia Potipherae sacerdotis On, Menasheh et Ephraim. 21. Et filii Benjaminis, Bela et Becher, et Ashbel, Gera et Naaman, Ehi et Rosh, Muppim et Huppim, et Ard. 22. Hi filii Rachelis, qui nati Jacobo, omnes animae quatuordecim. 23. Et filii Danis, Hushim. 24. Et filii Naphtali, Jahzeel, et Guni, et Jezer, et Shillem. 25. Et filii Bilhae, quam dedit Laban Racheli filiae suae, et peperit hos Jacobo; omnes animae septem. 26. Omnis anima veniens Jacobo Aegyptum, egressi femur ejus, praeter feminas filiorum Jacobi, omnes animae sexaginta et sex. 27. Et filii Josephi, qui nati illi in Aegypto, animae duae; omnes animae domui Jacobi venientis Aegyptum, septuaginta. 28. Et Jehudam misit ante se ad Josephum, ad monstrandum ante se Goshen, et venerunt terram Goshen. 29. Et alligavit Joseph currum suum, et ascendit obviam Israeli patri suo Goshenem; et visus ad illum, et cecidit super colla ejus, et flevit super collis ejus diu. 30. Et dixit Israel ad Josephum, Moriar hac vice, postquam vidi facies tuas, quod adhuc tu vivas. 31. Et dixit Joseph ad fratres suos, et ad domum patris sui, Ascendam et indicabo Pharaoni, et dicam ad illum, Fratres mei et domus patris mei, qui in terra Canaan, venerunt ad me. 32. Et viri pastores gregis, quia viri pecoris sunt; et greges suos et armenta sua, et omnia quae illis, venire fecerunt. 33. Et sit quod vocet vos Pharaoh et dicat, Quid opera vestra? 34. Et dicatis, Viri pecoris fuerunt servi tui a pueritiis suis, et usque ad nunc, etiam nos etiam patres nostri; propterea ut habitetis in terra Goshen; quia abominatio Aegyptiorum omnis pastor gregis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church