5986. Dignum memoratu est quod pluries factum, et inde ostensum, quod nullus neque in caelo neque in inferno, cogitet, loquatur, velit et agat ex se sed ex aliis, et sic tandem omnes et singuli ex communi influxu vitae quae a Domino: quando audivi dicentes quod subjectum nihil cogitaret et loqueretur ex se, et quod usque subjectum putaret quod solummodo ex se, pluries tunc datum est loqui cum illis qui in subjectum influebant; qui cum confirmarent, quod illi ex se cogitarent et loquerentur, non autem subjectum {1}, (x)et quia putabant quod illi ex se cogitarent et loquerentur, datum etiam (x)est illis dicere quod hoc fallacia sit, et quod illi aeque ac subjectum cogitarent et loquerentur ex aliis; ad rem hanc confirmandam loqui etiam datum est cum illis qui in {2}hoc influebant; et cum {3}illi quoque simile {x}fassi sunt, etiam {4} cum illis iterum qui in hos, et sic porro in serie per continuum; inde patuit quod unusquisque cogitaret et loqueretur ex aliis; ex {5}hac experientia maxime indignati sunt spiritus, nam quisque (c)eorum vult ut cogitet et loquatur ex se; sed quia inde instructi sunt quomodo se res habet, {6}dicebatur ad illos quod omne cogitationis ut et voluntatis influat, quia vita est unica, ex qua (x)illae vitae facultates, et quod {7}influat illa a Domino per mirabilem formam, quae forma caelestis est, non solum communiter in omnes sed etiam particulariter in singulos; et quod varietur ubivis secundum formam cujusvis subjecti, qualiter haec cum forma caelesti concordat, vel {8} discordat{9}. Ex his quoque constare potest quomodo se habet cum homine, de quo in sequentibus ubi de influxu. @1 i quia hoc ex illis$ @2 hunc$ @3 hi$ @4 i loqui datum$ @5 eo$ @6 dicere ad illos datum est$ @7 influant illae$ @8 i ab illa$ @9 In m, marked by A for insertion here but not used: consequenter quod omnes sint subjecta, ac ultimo quod sint subjecta Domini, Qui regit non modo singula sed etiam singularia cujusvis vitae, at hoc secundum receptionem.$