Arcana Coelestia (Elliott) n. 5984

Previous Number Next Number See English 

5984. Spiritus qui in mundo spirituum sunt, cum communicationem habere volunt cum pluribus societatibus, solent subjecta emittere, ad quamlibet {1} unum; et (x)observavi quod mali spiritus emiserint plures circumcirca, et statuerint illos, sicut aranea suos casses, in quorum medio sunt illi qui emittunt; et quod miratus sum, hoc sciunt facere sicut ex quodam instinctu; nam qui nihil de talibus in vita corporis noverant, ilico id in altera vita faciunt. Inde quoque constare potest quod communicationes fiant per spiritus emissarios. @1 i societatem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church