Arcana Coelestia (Elliott) n. 598

Previous Number Next Number See English 

598. Quod 'invenerit gratiam in oculis Jehovae' significet quod praeviderit Dominus quod ita salvari posset genus humanum. Misericordia Domini involvit et spectat salvationem totius generis humani; similiter etiam gratia, quare salvatio generis humani significatur: per 'Noahum' non solum significatur Ecclesia nova, sed etiam Ecclesiae istius fides, quae erat fides charitatis; ita praevidit Dominus quod per fidem charitatis salvari potuisset genus humanum, de qua fide in sequentibus. [2] Sed 'misericordia' et 'gratia' distinguuntur in Verbo, et quidem secundum differentiam eorum qui recipiunt: misericordia applicatur illis qui caelestes sunt, gratia autem illis qui spirituales; nam caelestes non agnoscunt aliud quam misericordiam, et spirituales vix aliud quam gratiam; caelestes nesciunt quid gratia, spirituales vix sciunt quid misericordia, quam unam eandemque faciunt cum gratia; quod venit ex causa humiliationis utriusque quae ita differt; qui in humiliatione cordis sunt, ii implorant misericordiam Domini; at qui in humiliatione cogitationis, ii petunt gratiam, et si implorant misericordiam, hoc fit in statu tentationis vel fit ore solum non corde. Quia Ecclesia nova Noahus dicta non caelestis fuit sed spiritualis, ideo non misericordiam sed 'gratiam invenisse in oculis Jehovae' dicitur. [3] Quod distinguatur in Verbo inter misericordiam et gratiam, constat ex plurimis locis ubi Jehovah dicitur misericors et gratiosus, ut Ps. ciii 8; cxi 4; {x}cxii 4; Joel ii 13; similiter distinguuntur alibi, ut apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah, Invenit gratiam in deserto populus residuorum gladii, eundo ad quietem dandum illi Israeli: e longinquo Jehovah apparuit mihi; et amore saeculi amavi te, propterea attraxi te misericordia, xxxi 2, 3;

ubi 'gratia' praedicatur de spirituali, et 'misericordia' de caelesti: apud Esaiam, Propterea morabitur Jehovah ad gratiam dandum vobis, et propterea attollet se ad miserandum vestri, xxx 18;

ubi 'gratia' similiter spectat spirituale, 'misericordia' caeleste: in sequentibus, ubi Lotus ad angelos, Ecce quaeso invenit servus tuus gratiam in oculis tuis, et magnam fecisti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, vivificando animam meam, Gen. xix 19;

quod 'gratia' spectet spiritualia, quae sunt fidei seu intellectus, hic quoque constat, tum quod dicatur 'invenisse gratiam in oculis tuis'; 'misericordia' vero caelestia, quae sunt amoris seu voluntatis, constat ex eo quod dicatur 'fecisse misericordiam, et vivificasse animam.' * * * * * * * * * * * * * 9. Hae nativitates Noahi; Noah vir justus integer luit in generationibus suis; cum DEO ambulavit sibi Noah. 10. Et genuit Noah tres filios, Shem, Ham et Japheth. 11. Et corrupta fuit terra coram DEO, et impleta fuit terra violentia. 12. Et vidit DEUS terram, et ecce corrupta fuit, quia corrupit omnis caro viam suam super terra. 13. Et dixit DEUS Noaho, Finis omnis carnis venit coram Me quia impleta est terra violentia a faciebus eorum; et ecce, Ego perdens eos cum terra. 14. Fac tibi arcam lignorum gopher, mansiones facies arcam et bituminabis eam intus et extus bitumine. 15. Et sic facies illam; trecenti cubiti longitudo arcae, quinquaginta cubiti latitudo ejus, et triginta cubiti altitudo ejus. 16. Fenestram facies arcae, et ad cubitum perficies illam superne et januam arcae in latere ejus pones; infimas, secundanas et tertianas facies illam. 17. Et Ego, ecce Me adducens diluvium aquarum super terram ad perdendum omnem carnem, in qua spiritus vitarum, de sub caelis; omne quod in terra, exspirabit. 18. Et erigam foedus Meum tecum; et intrabis in arcam tu et filii tui, et uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum. 19. Et ab omni vivente, ab omni carne, paria ab omni, intrare facies in arcam ad vivificandum tecum; masculus et femina erunt. 20. Ab ave secundum speciem ejus, et a bestia secundum speciem ejus, ab omni reptili humi secundum speciem ejus; paria ab omnibus intrabunt ad te, ad vivificandum. 21. Et tu sume tibi ab omni cibo, qui comeditur; et collige ad te et erit tibi et illis in cibum. 22. Et fecit Noah secundum omne quod praecepit ei DEUS, ita fecit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church