Arcana Coelestia (Elliott) n. 5975

Previous Number Next Number See English 

5975. `Ibo et videbo illum antequam morior': quod significet desiderium conjunctionis, antequam novum, constat ex significatione `ire et videre' quod sit conjungi; {1}quod `videre' sit conjungi, est quia interior visus in mundo spirituali conjungit; interior visus est cogitatio, et ibi in societate, quando plures ut unum agunt, {2}et quoque in choris, quod cogitat unus, etiam cogitat alter, ita cogitatio conjungit; et quoque cum (x)quidam cogitat de aliquo, sistitur is praesens, ita quoque conjungit; inde est quod per `ire et videre' significetur conjunctio; quod desiderium conjunctionis sit, fluit ex gaudio, de quo mox supra n. (x)5974; et ex significatione `antequam morior' quod sit antequam novum, nempe novum repraesentationis; in Verbo enim repraesentativa ita succedunt ut cum unus moritur, sequatur repraesentativum vel simile per alium, vel aliud, ita novum, de qua re n. 3253, 3259, 3276; sicuti cum Abraham mortuus est, successit repraesentativum per Jishakum; et cum hic mortuus, successit repraesentativum per Jacobum; et cum hic mortuus, {3}successit repraesentativum per posteros ejus; hoc novum est quod {4} intelligitur. @1 interior enim visus in altera vita conjungit$ @2 I has "et quoque in choris"$ @3 succedit$ @4 i hic$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church