Arcana Coelestia (Elliott) n. 5972

Previous Number Next Number See English 

5972. `Et revixit spiritus Jacobi patris illorum': quod significet vitam novam, constat ex significatione `revixit spiritus' quod sit vita nova; et ex repraesentatione `Jacobi' quod sit bonum naturale, de qua n. (x)5965; inde per `revixit spiritus Jacobi' significatur vita nova bono naturali; vita nova fit cum spirituale ab interno influit, et in illis quae in naturali sunt, ab interiore agit, inde bonum naturale fit {1} spirituale, adjunctum bono spirituali quod repraesentatur per `Israelem'; ob quam causam etiam Jacob nunc vocatur Israel, nam dicitur, `revixit spiritus Jacobi, et dixit Israel'. @1 i bonum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church