5970. `Et locuti sunt ad illum omnia verba Josephi quae locutus ad illos': quod significet influxum ex caelesti spiritualis, constat ex significatione `loqui' quod sit influxus, de qua n. 2951, 5481, 5797; et ex repraesentatione `Josephi' quod sit caeleste spiritualis, de qua n. 4286, 4592, 4963, 5307, 5331, 5332, 5417.