Arcana Coelestia (Elliott) n. 5965

Previous Number Next Number See English 

5965. `Et venerunt terram Canaan ad Jacobum patrem {1}suum': quod significet habitationem ubi bonum naturale non spirituale, constat ex significatione `terrae Canaanis' quod sit Ecclesia, de qua n. 3705, (x)3686, 4447, 4517, (x)5136, ita habitatio eorum qui repraesentarent Ecclesiam, qui quod fuerint posteri Jacobi, notum est; et ex repraesentatione `Jacobi' quod sit bonum naturale, de qua n. 3305, 3659, 3775, 4009, 4073, 4234, 4538, non autem spirituale, nam hoc repraesentatur per `Israelem'; quod `Jacob' repraesentet externum Ecclesiae et `Israel' internum, videatur n. 4286, 4570; sive dicas bonum naturale {2}aut Ecclesiae externum, sive bonum spirituale aut Ecclesiae internum, idem est, nam bonum naturale constituit Ecclesiae externum, et bonum spirituale Ecclesiae internum. [2] (s)Spirituale dicitur quod {3}est in luce caeli, nam quod {3}est in illa luce, in se habet affectionem boni et perceptionem veri; hae{4} sunt in illa luce quia lux illa est a Domino; quapropter qui in bono et vero spirituali sunt, illi in interno Ecclesiae sunt, nam sunt capite intra caelum; naturale autem dicitur quod est {5}in luce mundi, et quod {6}in illa luce est, non in se habet affectionem boni et perceptionem veri sed extra se; influit enim lux caeli et illuminat circum circa, ita extra non intra, et facit ut sciatur quod bonum sit bonum et verum verum, quia ita dicitur, non quod ita esse percipiatur;(s) quapropter qui in bono {7} naturali sunt, illi in externo Ecclesiae sunt, {8}nam non capite sunt in caelo sed caput illuminatur inde ab extra. {9}Nunc Jacob vocatur Jacob, non Israel, ex causa quia nunc {10}in externis sunt, ut ab illis quae {11}supra dicta sunt, liquet. @1 See p 392, ft 3$ @2 sive . . . aut . . . seu$ @3 apparet$ @4 i enim$ @5 a$ @6 est a luce mundi$ @7 i et vero$ @8 non enim$ @9 Hic$ @10 i in recessione sunt, ita$ @11 praecedunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church