Arcana Coelestia (Elliott) n. 5962

Previous Number Next Number See English 

5962. `Et dimisit fratres suos et iverunt': quod significet occultationem, constat ex significatione `dimittere' quod sit removere a se, consequenter non magis sic praesens esse apud illos; et a significatione `ire' seu abire quod sit vivere, tum vivere remotius, ut et relinquere, de qua n. 3335, 3416, 3690, 4882, 5493, (x)5696, ita est occultari. Quod nunc de remotione a caelesti interno, et sic de ejus occultatione, agatur, constat a sequentibus in sensu interno. [2] Qui non scit quomodo se habet cum statu vitae spirituum et angelorum in caelis, nec scire potest cur nunc agatur de occultatione (m)veri et boni, cum mox prius {1}fuerant in luce eorum; status ille in caelo est quod spiritibus et angelis sint mane, meridies et vespera, tum diluculum, et iterum mane, et sic porro; mane eorum est cum Dominus praesens est et illos manifesta felicitate beat, (t)sunt tunc in perceptione boni; meridies est cum in luce veritatum sunt; et vespera cum ab illis removentur, tunc apparet illis quod Dominus remotior sit et ab illis occultatus; has vices omnes qui in caelo subeunt et percurrunt, aliter non possunt continue perfici; inde enim illis relativa, et a relativis perfectior perceptio, quoniam inde sciunt quid non felix, {2}quia inde sciunt {3}quid non bonum, et quid non verum. [3] {4} Quod admiratione dignum, est quod nusquam unus status {5}sit prorsus similis alteri in aeternum; tum quod unus spiritus et angelus non similes status mutationes percurrat ac alter, ex causa quia {6}unus non est alteri prorsus similis quoad bonum et verum, sicut nec unus homo alteri quoad faciem; sed usque Dominus ex variis illis unum facit; canon {7} communis est quod omne unum, in quo aliquid quale, ex variis existat, quae in unanimum tale {8}ut per harmoniae consensum rediguntur, ut appareant omnes sicut unum; {9}unum inde seu unio in caelis fit {10}per amorem et charitatem; videatur etiam n. 3241, 3267, 3744, 3745, 3986, 4005, 4149, (x)5598. [4] Occultatio quae significatur per quod `Joseph dimisit fratres suos, et iverunt', in Verbo vocatur vespera, quae tunc est apud angelos cum non percipiunt Dominum praesentem, est enim in caelo continua perceptio {11} Domini; cum in {12} statu non perceptionis sunt, tunc non afficiuntur bono nec vident verum ut prius; hoc angit illos, at brevi post venit diluculum, et sic mane. @1 actum est de manifestatione;(n) status vitae spirituum et angelorum in caelo, est quod illis$ @2 tum quoque$ @3 quod I$ @4 i et$ @5 est$ @6 nec unus$ @7 i enim$ @8 redactis$ @9 unanimum per quod$ @10 A alters to amor et charitas$ @11 i praesentiae$ @12 i illo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church