Arcana Coelestia (Elliott) n. 5959

Previous Number Next Number See English 

5959. `Et decem asinos portantes frumentum et panem': quod significet boni verum et veri bonum, etiam cum multis servitiis, constat ex significatione `decem' quod sint multum, ut supra n. 5958; ex significatione `asinorum' quod sint servitia, ut quoque mox supra n. 5958; ex significatione `frumenti' quod sit bonum veri, de qua n. 5295, 5410, hic autem boni verum quia a caelesti interno quod `Joseph'; et a significatione `panis' quod sit veri illius bonum, de qua n. 276, 680, 2165, 2177, 3478, 3735, 4211, 4217, 4735, 4976. Cum hoc quod `frumentum' significet boni verum, et alibi (t)veri bonum, ita se habet: cum significationibus aliter se habet cum agitur de influxu a caelesti interno, et aliter cum a spirituali interno; quod influit a caelesti interno, non est nisi quam bonum, quod (t)quidem in se verum habet, sed {1}hoc verum est bonum; quod autem influit a spirituali interno, non est nisi quam verum, quod cum factum (x)vitae, appellatur {2} bonum veri; inde nunc est quod `frumentum' significet nunc bonum veri, et nunc boni verum, hic boni verum quia (c)ex caelesti interno quod `Joseph'. Quod `asinae portaverint frumentum et panem' ac `asini bonum Aegypti' est quia per `asinos' significantur {3}servitia quatenus se referunt ad {4}verum, et per `asinas' significantur {3}servitia quatenus se referunt ad bonum; {5}ideo super asinis portabantur talia quae {6}illis conveniebant, et super asinabus talia quae {7}illis; (m)alioquin non opus fuisset memorare quod essent asini et asinae, et quid illi et quid hae portarent.(n) @1 ipsum verum ibi$ @2 i bonum et quidem$ @3 scientifica$ @4 vera$ @5 ita$ @6 A d illis correspondebant, i se referunt ad vera$ @7 se referunt ad bona, hoc ob congruentiis, aliter nec$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church