5949. `Quia bonum totius terrae Aegypti vobis hoc': quod significet quod illis primarium in mente naturali, constat ex significatione `terrae Aegypti' quod sit mens naturalis, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; per `bonum totius illius terrae' significatur primarium. Per haec verba etiam intelligitur quod si illis non instrumentalia sed essentialia curae sint, illis instrumentalia erunt in copia; ut pro exemplo: si vera curae{1}, illis scientifica quae sunt `bonum terrae Aegypti', erunt in copia; similiter si bonum curae, vera erunt in copia. Scientifica quidem, tum vera, erunt curae, sed spectabunt bonum ut finem; si oculus in bono ut in fine est, tunc homo in visu (t)consequentium est, {2}seu in talium quae inde, {3}perceptione, quae nusquam datur nisi bonum sit finis, hoc est, nisi is universaliter in omnibus et singulis regnet. [2] Se habet hoc sicut corpus et ejus anima; homini omnino curae erit corpus, ut quod nutriendum, quod vestiendum, quod jucundis mundi fruiturum, sed haec omnia non propter corpus sed propter animam, ut nempe haec in sano corpore correspondenter et rite agat, et corpus ut organum sibi prorsus obsequiosum habeat, ita anima erit finis; nec anima pro fine erit, sed solum pro fine medio, ejus curam habebit homo non propter illam sed propter usus quos in utroque mundo praestabit; et cum homo pro fine habet usus, pro fine habet Dominum, nam Dominus disponit ad usus et ipsos usus. [3] (s)Quia pauci sciunt quid sit pro fine habere, etiam dicendum: pro fine habere est amare prae reliquis, quod enim homo amat, hoc pro fine habet; quid homo pro fine habet, cognoscitur manifeste, nam hoc universaliter in illo regnat, {4}ita continue adest, etiam tunc quando de eo nihil cogitare sibi videtur, insidet enim et facit interiorem ejus vitam, et sic latenter regit omnia et singula'; sit pro exemplo; qui ex corde honorat parentes suos, in omnibus et singulis quae agit in praesentia illorum, et quae cogitat in absentia, honor ille adest, et quoque id ex gestibus et loquela appercipitur; ita qui ex corde Deum timet et honorat, timor ille et honor in singulis quae cogitat, loquitur et agit, adest quia inest, etiam cum non adesse videtur, sicut cum in remotioribus inde negotiis est, nam regnat universaliter, ita in singulis; regnans apud hominem in altera vita manifeste appercipitur, nam totius ejus vitae sphaera quae ab ipso exhalat, inde est. [4] {5}Ex his constare potest quomodo intelligitur quod Deus semper ante oculos habendus sit, non quod de {6}Ipso jugiter cogitandum, sed quod timor Ejus aut amor regnabit universaliter, tunc {7}Deus in singulis ante oculos habetur, et quum hoc, homo non cogitat, loquitur et facit quod Ipsi adversum est et ingratum, sin aliter, id quod universaliter regnat, ac interius latet{8}, se manifestat et admonet. @1 i quae per filios Jacobi repraesentantur$ @2 ita$ @3 before talium$ @4 hoc est$ @5 Inde$ @6 illo$ @7 enim$ @8 i reconditum$