Arcana Coelestia (Elliott) n. 5945

Previous Number Next Number See English 

5945. `Accipite vobis e terra Aegypti vehicula': quod significet doctrinalia scientificorum, constat ex significatione `terrae Aegypti' quod sint scientifica, de qua prius; et ex significatione `vehiculorum' quod sint doctrinalia. In Verbo ubi agitur de Aegypto, passim nominantur currus et equi, et per `currus' ibi intelliguntur doctrinalia, nunc falsa nunc vera, et per 'equos' intellectualia etiam in utroque sensu; quod `currus' sint doctrinalia, videatur n. 5321; similiter vehicula ibi, sed per haec significantur doctrinalia scientificorum; doctrinalia scientificorum sunt doctrinalia ex sensu litterali Verbi, ac imprimis inserviunt illis qui primum inaugurantur in vera interiora Ecclesiae; sicut sunt, quod viduis prae ceteris benefaciendum, quod pupillis, quod pauperibus qui in plateis; tum quoque praecepta decalogi; haec et plura sunt doctrinalia scientificorum et significantur per `vehicula Aegypti'; talia doctrinalia quia sunt prima quae homo addiscit, etiam dein pro ultimo plano ei inserviunt, nam cum progressus fit ad interiora, fiunt ultima; etiam in illis actualiter desinunt caelestia et spiritualia{1}, nam illis quasi insistunt ac innituntur, {2}spiritualis enim mundus habet suos quasi pedes et suas plantas in naturali, (c)et apud hominem quoad vitam ejus spiritualem {3} in doctrinalibus scientificorum{4}; similiter ac sensus internus Verbi in sensu ejus litterali. Vehicula per quae doctrinalia haec significantur, {5}in Verbo non nisi quam aliquibus in locis nominantur; nominatur vehiculum illa voce in lingua originali, ubi agitur de arca quod imposita tali, 1 Sam. vi 7, 2 Sam. vi 3; et quoque cum {6}sanctificabatur habitaculum, Num. vii 3; causa est quia `arca' repraesentabat caelum, n. 3478, quod, ut dictum, insistit ac innititur doctrinalibus scientificorum. @1 i quae caeli,$ @2 nam spiritualis$ @3 i ultimam$ @4 i ibi$ @5 i non hac voce nominantur$ @6 sanctificaretur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church