Arcana Coelestia (Elliott) n. 5941

Previous Number Next Number See English 

5941. `Et accipite patrem vestrum, et domos vestras, et venite ad me': quod significet accessionem boni spiritualis et verorum Ecclesiae ad scientifica naturalis, constat ex repraesentatione `Israelis' qui hic est pater, quod sit bonum spirituale, ut n. 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833; ex repraesentatione `filiorum ejus' quod sint vera Ecclesiae in naturali, de qua n. 5414, 5879, quorum omnia sunt `domus eorum'; ex significatione `venire' quod sit accedere; et ex repraesentatione `Pharaonis' qui est `me' ad quem venirent, quod {1}sit scientificum naturalis in communi; ex his patet quod per 'accipite patrem vestrum, et domos vestras, et venite ad me' significetur accessio boni spiritualis et verorum Ecclesiae ad scientifica naturalis. @1 sint scientifica$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church