Arcana Coelestia (Elliott) n. 5922

Previous Number Next Number See English 

5922. `Et indicetis patri meo omnem gloriam meam in Aegypto': quod significet communicationem caeli spiritualis in naturali cum bono spirituali, constat ex significatione `indicare' quod sit communicare; ex significatione `gloriae' quod sit caelum spirituale, de qua sequitur; ex significatione `Aegypti' quod sint scientifica quae in naturali, ita naturale, ut supra n. 5908; et ex repraesentatione `Israelis' qui hic pater cum quo communicatio fieret, quod sit bonum spirituale, de qua supra n. 5906; inde patet quod per `indicetis patri meo omnem gloriam meam in Aegypto' significetur communicatio caeli spiritualis in naturali cum bono spirituali. [2] Cum hoc quod gloria sit caelum spirituale, ita se {1} habet: sunt duo regna ex quibus caelum, nempe regnum caeleste, et regnum spirituale; regnum caeleste est intimum seu tertium caelum, et regnum spirituale est medium seu secundum; bonum in quo caelestes sunt, vocatur bonum caeleste, et bonum in quo spirituales, vocatur bonum spirituale; bonum caeleste est bonum amoris in Dominum, et bonum spirituale est bonum amoris erga proximum; cum conjunctione duorum illorum regnorum ita {2}est: est bonum charitatis erga proximum quod illa conjungit, internum enim illorum qui in caelesti regno sunt, est amor in Dominum, et externum eorum est charitas erga proximum; internum vero illorum qui in spirituali regno sunt, est charitas erga proximum, et externum eorum est fides inde; ex quo apparet quod conjunctio duorum illorum regnorum fiat per charitatem erga proximum, nam in illam desinit regnum caeleste, et (c)ab illa incohat regnum spirituale, ita ultimum unius est primum alterius, sic excipiunt se mutuo. [3] Nunc dicatur quid gloria: gloria in supremo sensu est Dominus quoad Divinum Verum, ita est Divinum Verum quod procedit a {3} Domino; gloria autem in sensu repraesentativo est bonum amoris erga proximum seu charitas, quae est bonum externum regni caelestis et internum regni spiritualis Domini, nam hoc bonum in genuino sensu est Divinum Verum in caelo; et quia agitur hic de Israele qui est bonum spirituale seu charitas quae facit regnum spirituale in caelis et Ecclesiam spiritualem in terris, idcirco per `gloriam Josephi hic quam indicarent Israeli', intelligitur caelum spirituale; caelum spirituale vocatur gloria quia illa quae ibi, apparent in luce, in splendore, {4} in jubare{5}. [4] Quod gloria praedicetur de Divino Vero quod a Divino Humano Domini, et quod tribuatur Domino ut Regi, `regium' enim in sensu interno est Divinum Verum, n. 1728, 2015, 2069, 3009, (x)3670, 4581, 4966, 5044, 5068, constat apud Johannem, Ceterum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam sicut Unigeniti a Patre, plenus gratia et veritate, i 14;

`Verbum' est Divinum Verum, hoc quia procedit a Domino, est Ipse Dominus, inde de Divino Vero praedicatur gloria: [5] apud Lucam, cum Jesus in monte transformatus, Ecce viri duo collocuti sunt cum Ipso, qui erant Moses et Elias, qui visi in gloria, ix 30, 31;

ostendebat ibi Dominus Petro, Jacobo et Johanni Divinum Humanum Suum, quale erat et {6}apparebat in luce Divina, et forma in qua tunc {6}visus, sistebat Verbum quale est in sensu interno, ita quale Divinum Verum in caelo, nam Verbum est Divinum Verum {7}pro usu Ecclesiae; ideo quoque simul sistebatur quod Moses et Elias loquerentur cum {8}Ipso, per `Mosen' enim repraesentatur Lex, {9}per quam intelliguntur libri ejus cum historicis, et per `Eliam' prophetae seu Verbum propheticum; quod per Mosen illa, videatur Praefatio ad Gen. xviii, tum n. 4859 fin., et quod per Eliam {10}hoc, {11}eadem Praefatio, tum n. 2762, 5247 ad fin.: [6] apud Matthaeum, Videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli, cum virtute et gloria, xxiv 30;

quod sensus litteralis Verbi sit `nubes', et sensus internus sit `gloria', consequenter Divinum Verum quale est in caelo, videatur Praefatio ad Gen. xviii, et quod `gloria' sit intelligentia et sapientia quae Divini Veri, n. 4809; Verbum quoad sensum externum est `in nube', ex causa quia mentes humanae sunt in tenebris, quare si Verbum non foret in nube, vix ab aliquo intelligeretur, et quoque sancta quae sunt sensus interni, a malis in mundo profanarentur; idcirco dicit Dominus apud Esaiam, Creabit Jehovah super omne habitaculum montis Zionis, et super convocationes ejus, nubem . . . interdiu, et splendorem ignis flammae noctu; nam super omni gloria obtegumentum, et tabernaculum erit in umbram interdiu, iv 5, 6;

[7] inde quoque erat quod super tabernaculo apparuit nubes interdiu et ignis noctu, quia tabernaculum {12} repraesentabat Divinum Humanum Domini, proinde Divinum Verum quod ab Ipso procedit; ita Verbum, quod est Divinum Verum Ecclesiae, videatur n. 3210, (x)3439; tale significatur per {13}haec apud Mosen, Obtexit nubes tentorium conventus, et gloria Jehovae implevit habitaculum, Exod. xl 34:

apud eundem, Gloria Jehovae apparuit in tentorio conventus coram omnibus filiis Israelis, Num. xiv 10:

et alibi, Obtexit tentorium nubes, et apparuit gloria Jehovae, xvii 7 [A.V. xvi 42];

[8] similiter nubes et gloria super monte Sinai, de {14}quibus ita apud Mosen, Cum ascendit Moses in montem, obtexit nubes montem, et habitavit gloria Jehovae super monte Sinai et obtexit eum sex dies, Exod. xxiv 15, 16;

haec quoque repraesentabantur quia Lex quae est Divinum Verum, e monte illo promulgabatur; {15}quod nubes visa et gloria Jehovae cum Moses ascendit in montem, erat quia {16}in illo repraesentabat Legem, hoc est, Verbum historicum, inde aliquoties dicitur Moses et Prophetae, aut {17} Lex et Prophetae, perque Legem intelliguntur ejus libri cum historicis reliquis, non autem Prophetae, quia hoc Verbum repraesentabatur per Eliam et Elisaeum; {18}est enim Verbum historicum et propheticum, ut notum est; quapropter cum Verbum vocatur Lex et Prophetae, per Legem intelligitur Verbum historicum, et per Prophetas propheticum. [9] Divinum Verum etiam repraesentabatur per splendorem {19} instar iridis in nube circum cherubos, et supra illos, apud Ezechielem, ubi de illis ita, Vidi aspectum ignis, sicut splendor circumcirca, sicut aspectus iridis quae est in nube in die pluviae; . . . hic aspectus similitudinis gloriae Jehovae, i 26-28;

et vocatur quoque gloria Jehovae, et gloria Dei Israelis, viii 4, x 18, 19, xi 22, 23; `gloria Jehovae' vocatur respective ad caelum intimum, et `gloria Dei Israelis' respective ad caelum medium seu spirituale; (m)quod Divinum Verum in caelis appareat in gloria, est quia ipsum verum in caelo spirituali coram oculis apparet ut candida nubes, quam etiam aliquoties videre datum est, ac bonum in vero illo apparet ibi ut igneum, inde nubes per ignem variegata dat aspectus mirabiles, qui sunt gloria in sensu externo; at gloria in sensu {20} interno est intelligentia et sapientia; hae quoque sunt quae repraesentantur per illa.(n) [10] {21}Quod Divinum Verum ex quo omnis sapientia et intelligentia, tum apparentia variegatae nubis coram visu externo, sit gloria', etiam constat ab his locis: apud Mosen, Dixit Jehovah, Vivus Ego, et implebitur gloria Jehovae universa terra, Num. xiv 21;

hoc a Jehovah dictum est, cum {22}repudiabatur populus Israeliticus, et dictum quod infantes eorum modo venirent in terram Canaanem, tunc per quod universa terra impleretur gloria Jehovae', {23}significabatur quod in repraesentativis Ecclesiae apud illos, et in Verbo quod quoad plurimam partem de illis, esset gloria Jehovae qua impleretur totum caelum et inde Ecclesiae sancta: [11] apud Esaiam, {24}Seraphim clamabant, Sanctus, Sanctus, Sanctus, Jehovah Zebaoth, plenitudo omnis terrae gloria Ipsius, vi 3: apud eundem, Revelabitur gloria Jehovae, et videbunt omnis caro simul, xl 5:

apud eundem, Propterea in Urim gloriam date Jehovae, in insulis maris nomini Jehovae Dei Israelis, xxiv 15;

`Urim' pro luce quae est ex Divino Vero procedente a Domino; `insulae maris' pro illis qui remotiores a vero sunt, n. 1158: [12] apud eundem, Gloria Libani data est illi, honor Carmeli et Sharonis; illi videbunt gloriam Jehovae, honorem Dei nostri, xxxv 2; `Libanus' pro Ecclesia spirituali, `Carmelus et Sharon' pro Ecclesia caelesti, de hac praedicatur gloria Jehovae cum intelligitur caeleste verum quod est charitas, {25}de illa praedicatur honor Dei Israelis cum intelligitur spirituale bonum, quod etiam est charitas: [13] apud eundem, Surge, illuminare, quia venit lux Tua, et gloria Jehovae super Te exorta est; nam ecce tenebrae obtegunt terram, et caligo populos; sed super Te exorietur Jehovah, et gloria Ipsius super Te videbitur, lx 1, 2;

ibi de Domino, Qui vocatur Lux, ut apud Johannem i 4, 9; et dicitur quod {26} super Ipsum exorietur gloria Jehovae, {27}hoc est, quod Ipsi Divinum Verum: similiter apud eundem, Propter Me, propter Me faciam, nam {28}quid profanaretur, gloriam Meam (t)non alii do, xlviii 11;

ibi etiam de Domino, `gloria' in supremo sensu pro Divino Humano, {29}ita quoque pro Divino Vero, {30}quia hoc ab illo; (m)'non alii dare gloriam' est modo Divino Humano, quod unum cum Se:(n) [14] apud Johannem, Civitas sancta Hierosolyma, descendens e caelo, habens gloriam Dei, et luminare illius simile lapidi pretiosissimo, Apoc. xxi [10,] 11;

`civitas sancta Hierosolyma' est regnum spirituale Domini in caelis, et Ecclesia spiritualis Ipsius in terris, de quibus praedicatur gloria; `luminare' est verum a Divino. [15] Quia Divinum Verum est quod {31}repraesentatur per regium in Verbo, {32}siquidem Dominus quoad Divinum Verum repraesentabatur per reges, videantur loca mox supra citata, ideo Ipsi ut Regi tribuitur gloria, ut apud Davidem, Attollite portae capita vestra, et extollimini ostia mundi, ut ingrediatur Rex gloriae; quis hic Rex gloriae? Jehovah fortis et heros, Jehovah heros belli. Attollite portae capita vestra, et attollite ostia mundi, ut ingrediatur Rex gloriae: quisnam hic est Rex gloriae? Jehovah Zebaoth, Hic est Rex gloriae, Ps. xxiv 7-10: apud Esaiam, Regnabit Jehovah Zebaoth in monte Zionis et in Hierosolyma, et coram senioribus Ipsius, gloria, xxiv 23;

`gloria' pro Divino Vero; Jehovah dicitur `Jehovah Zebaoth' seu Jehovah exercituum ubi agitur de Divino Vero, nam per `exercitus' significantur vera, n. 3448. [16] {33} Et quia per regium repraesentabatur Divinum Verum, ideo thronus {34}super quo sedebant reges {35}cum judicabant, vocabatur thronus gloriae, Esai. xxii 23, Jer. xiv 21, xvii (x)12; et apud Matthaeum, Filius hominis sedebit super throno gloriae Suae, xix 28: apud eundem, {36}Quando venerit Filius hominis in gloria Sua, et omnes sancti angeli cum Ipso, tunc sedebit super throno gloriae Suae:. . . et dicet Rex illis, xxv 31, 34, 40;

quod thronus dictus thronus gloriae, etiam erat causa quia judicia fiebant ex vero: apud eundem, Venturus Filius hominis in gloria Patris Sui, cum angelis Suis, et tunc reddet unicuique juxta facta illius, xvi 27. [17] Ex his etiam patet quid per gloriam in Oratione Dominica intelligitur, Tuum est regnum, potentia et gloria, in saecula, Matth. vi 13. Regnum spirituale Domini in caelis, et (x)Ecclesia spiritualis {37} in terris {38}vocatur quoque decus, Esai. lx 7, lxiii 15, lxiv 10 [A.V. 11], Dan, viii 9-11, xi 16, 41, 45. Etiam ideo gloria a Josepho dicitur, quia ipse Josephus repraesentat in supremo sensu Dominum quoad Divinum spirituale seu Divinum Verum, in sensu interno regnum spirituale Ipsius, tum bonum fidei, videatur n. 3969, 4669, 4723, 4727. @1 i res$ @2 A d se habet, i est$ @3 Ipso$ @4 i et$ @5 i (m)et in magnificis apparentiis et decoribus inde quae sunt externa illius caeli at correspondent interno ejus, quod est charitas, tum intelligentia et sapientia, nam hae in charitate sunt et sic ex charitate, et vocantur vera et bona fidei.(n)$ @6 apparuit$ @7 ut dictum, idcirco etiam$ @8 illo$ @9 hoc est$ @10 haec$ @11 in eadem Praef:$ @12 i in supremo sensu$ @13 quod$ @14 qua$ @15 et quod factum$ @16 ille$ @17 i quoque$ @18 ideo distinctio sit inter Legem et inter prophetas$ @19 i qui$ @20 i autem$ @21 Quod gloria sit Divinum Verum$ @22 repudiaretur$ @23 et significabatur per$ @24 A has this on p. 369, l. 11, after n. 3448 and introduced by Et apud eundem$ @25 i et$ @26 i gloria Jehovae$ @27 et videbitur$ @28 quomodo$ @29 et$ @30 quod inde procedit$ @31 significatur$ @32 et$ @33 see note 1 page 368$ @34 in$ @35 i etiam$ @36 A has this ref. after the next$ @37 i Ipsius$ @38 etiam vocatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church