Arcana Coelestia (Elliott) n. 5915

Previous Number Next Number See English 

5915. `Et sustentabo te ibi': quod significet continuum influxum vitae spiritualis a caelesti interno, constat ex significatione `sustentare' cum dicitur a `Josepho' per quem repraesentatur caeleste internum, quod sit influxus vitae spiritualis a caelesti interno; `sustentatio' in spirituali sensu non aliud est quam influxus boni et veri per caelum a Domino, inde {1} sustentantur angeli, et {2} inde sustentatur anima hominis, hoc est, internus ejus homo; huic sustentationi correspondet sustentatio externi hominis per cibum et potum; quapropter per `cibum' significatur bonum, et per `potum' verum; talis etiam est correspondentia ut cum vescitur homo cibo, angeli apud illum in idea de bono et vero sint; et quod mirum, cum differentia secundum cibi species; quapropter cum homo in Sancta Cena accipit panem et vinum, angeli apud illum in idea de bono amoris et de bono fidei sunt, n. 3464, 3735, ex causa quia `panis' correspondet bono amoris et `vinum' bono fidei; et quia correspondent, etiam eadem significant in Verbo. [2] Quod per cibum et potum spiritualem, hoc est, per bonum et verum, sustentetur anima hominis, hoc est, internus {3} homo, constat {4}a Domini verbis apud Mosen, Non per panem solum vivit homo, sed per omne enuntiatum oris Jehovae vivit homo, Deut. viii 3, Matth. iv 4;

'enuntiatum oris Jehovae' est bonum et verum quae ab Ipso procedunt: apud Johannem, Operamini cibum non qui perit, sed cibum qui manet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit, vi 27: apud eundem, Rogarunt Jesum discipuli; dicentes, Magister, ede; Ipse dixit illis, Ego cibum habeo quem edam, quem vos nescitis, iv 31,32: (m)et de potu, apud eundem, Dixit Jesus, Si quis sitiverit, venito ad Me et bibito; quisquis credit in Me, sicut dixit Scriptura, flumina e ventre (c)ejus fluent aquae viventis, vii 37, 38.(n) @1 i enim$ @2 i quoque$ @3 i ejus$ @4 i etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church