Arcana Coelestia (Elliott) n. 5908

Previous Number Next Number See English 

5908. `Posuit me Deus ad dominum omni Aegypto': quod significet quod disponat omnia et singula in naturali, constat ex significatione `esse positus ad dominum' quod sit disponere, ut supra n. 5903, 5904; et ex significatione `omnis Aegypti' quod sint scientifica in naturali, ita omnia et singula ibi; ex scientificis enim est naturale; quod `Aegyptus' sit scientificum, prius pluries est ostensum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church