Arcana Coelestia (Elliott) n. 5906

Previous Number Next Number See English 

5906. `Festinate et ascendite ad patrem meum': quod significet ad bonum spirituale, constat ex repraesentatione `Israelis' qui hic est `pater', quod sit bonum spirituale e naturali, de qua n. 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833. Quod bonum spirituale {1}sit `pater' caelestis interni, cum tamen bonum spirituale est (t)externum respective quia e naturali, est inde quoniam homo antequam internus homo existit, erit externus; progressio enim fit ordine ab exterioribus ad interiora, ut a scientificis ad intellectualia, exteriora enim dein inservient pro plano interioribus; {2} ex hac progressione, seu ex hac nativitate, est quod externum dicatur `pater' interni, consequenter bonum spirituale e naturali quod `Israel', pater caelestis interni quod `Joseph'. @1 dicatur$ @2 i idcirco$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church