5899. `Ad evasionem magnam': quod significet liberationem a damnatione, constat a significatione `evasionis' quod sit liberatio a damnatione, quae liberatio fit per reliquias, hoc est, per bona et vera apud hominem a Domino recondita; qui recipiunt ea bona et vera, hoc est, qui patiuntur ut implantentur interioribus suis, illi evadunt damnationem et sunt inter residuos: inde est quod `evasio' memoretur in Verbo passim ubi residui et reliquiae, sicut hic a Josepho, tum alibi, ut apud Esaiam, In die illo erit . . . fructus terrae in magnificentiam et ornamentum evasioni Israelis, et fiet, relictus in Zione, et residuus in Hierosolyma, sanctus dicetur, iv, 2, 3:
apud eundem, In die illo non addent amplius reliquiae Israelis, et evasio domus Jacobi, inniti percussori suo, x 20-22:
apud eundem, Insuper addet evasio domus Jehudae residua radicem deorsum, et faciet fructum sursum; nam. ex Hierosolyma exibunt reliquiae, et evasio e monte Zionis, xxxvii 31, 32:
apud Ezechielem, Residuos faciam, cum fuerint vobis evasores a gladio inter gentes, quando dispersi fueritis in terra; tunc recordabuntur evasores vestri Mei, vi 8, 9:
apud Joelem, Fiet omnis qui invocaverit nomen Jehovae, {1} evadet; quia in (x)monte Zionis et in Hierosolyma erit evasio, sicut dixit Jehovah, et inter residuos quos Jehovah vocans, iii 5 [A.V. ii 32]: apud {2}Jeremiam, Non erit evasor aut residuus {3}reliquiis Jehudae, xliv 12, 14. ` {4}Ex his locis patet quid `evadere' quod nempe qui evadunt, sint illi qui reliquias habent, et quod `evadere' sit liberari a damnatione. @1 i et$ @2 Esaiam A I$ @3 reliquus I$ @4 In$