Arcana Coelestia (Elliott) n. 5891

Previous Number Next Number See English 

5891. Vers. 6-8. Quia hoc, anni duo famis in medio terrae, et adhuc quinque anni, quibus nulla aratio et messis. Et misit me Deus ante vos ad ponendum vobis reliquias in terra, et ad vivificandum vos ad evasionem magnam. Et nunc non vos misistis me huc, sed Deus, et posuit me ad patrem Pharaoni, et ad dominum omni domui suae, et dominor in omni terra Aegypti. `Quia hoc' significat quod ita se habeat: `anni duo famis in medio terrae' significat statum defectus boni in mente naturali: `et adhuc quinque anni' significat status illius durationem usque dum reliquiae effulgent: `quibus nulla aratio et messis' significat quod interea non appariturum bonum et inde verum: `et misit me Deus ante vos' significat quod consultum ex Divina Providentia: `ad ponendum vobis reliquias in terra' significat medium et intimum Ecclesiae: `et ad vivificandum vos' significat vitam inde spiritualem veris in naturali : `ad evasionem magnam' significat liberationem a damnatione: `et nunc non vos misistis me huc' significat quod illi ad scientifica quae naturalis non dimiserint: `sed Deus' significat quod Divinum hoc egerit: `et posuit me ad patrem Pharaoni' significat quod nunc naturale ab ipso: `et ad dominum omni domui suae' significat quod ab ipso omne in naturali: `et dominor in omni terra Aegypti' significat quod ipse disponat scientifica ibi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church