5883. `Accedite quaeso ad me': quod significet communicationem interiorem, constat a significatione `accedere' quod sit communicare (x)propius, quod cum praedicatur de {1}externo respective ad {2}internum, est communicare interius. Quod communicatio cum naturali seu externo homine sit interior et exterior, homo nescit, {3}ex causa quia nullam ideam sibi formaverat de interno homine et ejus distincta vita a vita externi hominis; de interno non aliam ideam habet homo quam quod intus sit, prorsus non (x)distinctum ab externo, cum tamen ita distincta sunt ut internum possit separari ab externo, et vivere vitam quam prius sed puriorem; [2] quod etiam actualiter fit cum moritur homo, tunc {4}internum separatur ab externo, et internum, quod vivit post separationem, {5}est quod tunc vocatur spiritus, sed est ipse homo qui vixit in corpore, et quoque apparet sibi et aliis in altera vita {6} sicut homo in mundo, cum omni ejus forma a capite ad calcem; {7}et quoque iisdem facultatibus est praeditus quibus homo in mundo, nempe sentiendi cum tangitur, odorandi, videndi, audiendi, loquendi, cogitandi, usque adeo ut cum non reflectit super id quod in altera vita sit, putet quod {8}in suo corpore in mundo sit, quod a spiritibus {9}aliquoties audivi dictum. Ex his patet quid internum et externum hominis; si inde capiatur idea de illis, {10}aliquantum clariora evadent quae de interno et externo homine tam saepe in explicationibus dicta sunt, tum quoque quid intelligitur per communicationem interiorem, quae hic significatur per `accedite quaeso {11}ad me'. @1 interno$ @2 externum, quod sit$ @3 tam; a correlative clause after hominis, namely quam quia in crassa perceptione est cum in corpore is deleted.$ @4 i enim$ @5 et tunc illud$ @6 i prorsus$ @7 etiam praeditus facultatibus$ @8 sit in mundo in suo corpore$ @9 multoties$ @10 aliqualiter$ @11 A, here only, a$