Arcana Coelestia (Elliott) n. 5863

Previous Number Next Number See English 

5863. Si mali spiritus perciperent quod apud hominem essent et quod separati spiritus ab illo, sique influere potuissent in illa quae ejus corporis sunt, conarentur illum mille modis perdere, nam odio internecino habent hominem; et quia sciverunt quod ego homo in corpore essem, ideo in continuo conatu fuerunt me perdendi, non solum quoad corpus sed imprimis quoad animam; perdere enim hominem et aliquem spiritum, est ipsum jucundum vitae omnium illorum qui in inferno sunt; sed continue tutatus sum a Domino. Inde constare potest quam periculosum sit {1}homini, ut in vivo consortio sit cum spiritibus, nisi sit in bono fidei. @1 ut aperiantur interiora hominis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church